monumenta.ch > Plinius > sectio 140

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 140
{LII} et inter aves ardiolarum in genere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, optimi augurii, cum ad austrum volent septrentrionemve: solvi enim pericula et metus narrant. Nigidius nec locustis, cicadis esse dicit. cocleis oculorum vicem cornicula bina praetemptatus inplent. nec lumbricisulli sunt vermiumve generi.